monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 73, 20
Tuus est dies et tua est nox; tu fecisti solem et lunam. Versus iste et sequens omnibus ad litteram patent. Cunctarum quippe rerum creator est Dominus; sed aptius videntur, si spiritualiter exquiruntur. Diem ponamus iustos viros, quibus semper sapientiae lumen irradiat; noctem homines terrenos, qui peccatis facientibus obscurantur; sicut in alio psalmo dictum est: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam . Sed cum dicit: Tuus est dies et tua est nox, significat quoniam in utrisque Deus miracula magna facit, ut et illum munere suae pietatis illuminet, et istum peccatis emendatum, regni sui faciat esse participem. Addidit, tu fecisti solem et lunam. Haec omnia nomina per exempla magis planius exponuntur. Sol sapientem significat, luna stultum, sicut scriptum est: Sapiens permanet sicut sol; stultus autem sicut luna mutatur . Pulchra narratio, ut per similitudines rerum Omnipotentis stupenda magnalia declarentur. In omnibus tamen intelligendum est Creatorem Dominum solitam nimis et copiosam ostendere pietatem.