monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 73, 18
Tu confregisti caput draconis; dedisti eum in escam populo Aethiopum. Cum superius dixerit plurali numero capita draconum, significare volens nequitias spirituales, modo singulari numero ponit draconem, ut ipsum Satanam indicare videatur, qui quantum fortior, tantum nequior; et cum singulari numero ponitur, inter malignos spiritus habere similem penitus abnegatur. Confractum est enim caput eius, quando superbia ipsius de coelo deiecta est; et nativam claritatem retinere non meruit, qui se voluntaria obscuritate maculavit. Addidit, dedisti eum in escam populo Aethiopum. Aethiopes bene peccatores advertimus, qui ante fuerant tenebrosa mente teterrimi; sed ad Dominum conversi, escam coeperunt habere diabolum, cum de eius detractione satiantur. Nam hodieque quem pessimum intelligi volumus, diabolum nuncupamus. Omnibus enim culpis exsufflatur admissis, totius dicitur auctor erroris, et sicut ille Christianos insequitur, ita ab omnibus exsecrabili horrore discerpitur. Sic fit ut qui paganis ante venerabilis, nunc a Christianis detractionum morsibus corrodatur. Sive conversi iam fideles escam possunt habere diabolum, quando per ipsius machinamenta tentationesque proficiunt; ipso enim persequente martyres fiunt, ipso affligente patientiae munere coronantur. Quapropter merito diabolus illorum esca dicitur, quos fatigationibus crebris ad desideria votiva perducit.