monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 73, 17
Tu confirmasti in virtute tua mare; contrivisti capita draconum super aquas. Ut revera ostenderet quod superius dixit, ante saecula Regem fuisse Dominum Salvatorem, qui pro nobis pati dignatus est; ut mortem moriendo destrueret, captivis libertatem, reis praemia condonaret, refert miracula quae quondam fecit in gente Iudaeorum. Confirmavit enim Rubri maris liquidas abyssos, quando in duobus lateribus sic aqua defixa est, ut mare navigerum iter faceret esse terrenum. Sequitur, contrivisti capita draconum super aquas. Mysterium superioris miraculi decenter exponit, quia illa praefiguratio transitus maris Rubri aquas sancti baptismatis indicabat, ubi capita draconum, id est spirituum immundorum perducuntur ad nihilum, quando animas quas illi peccatorum sordibus inquinant, fons salutaris emundat. Et nota quod in hoc et in aliis quatuor versibus per figuram synathroesmos singulas congregat laudes; ut enumeratio ipsa virtutum animum offensi potentissimi Iudicis temperaret.