monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 73, 16
Deus autem Rex noster ante saecula; operatus est salutem in medio terrae. Venit ad secundam sectionem intellectus ille Asaph, quem titulus praecinebat, et spiritu prophetiae Dominum Salvatorem praedicit esse venturum, enumerans per demonstrativum genus orationis quanta miracula fecerit in coelo et in terra. Et quia de eius erat incarnatione dicturus, ne quis eum Dominum crederet temporalem, ante constitutionem mundi Regem eum iam fuisse testatur, sicut ipse in Evangelio ait: Ego in hoc natus sum . Saecula enim dicta sunt, quod in se revolvant tempora. Sequitur, operatus est salutem in medio terrae. Quamvis hoc et de factis miraculis possi intelligi, quae coram hominibus visualiter cognoscitur operatus, tamen melius hoc de animarum salute suscipiamus, quam operatus est praedicatione vitali. In medio terrae; cunctis scilicet cernentibus populis, quos per terrae vocabulum datur intelligi. Quae figura dicitur metonymia, quando per id quod continet, id quod continetur ostenditur.