monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 73, 15
Utquid avertis faciem tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? Quasi offenso, quasi irato Domino dicit, qui nolit peccatores populos intueri, ut adhuc in sua videantur perseverare nequitia. Ille enim quos dispensatione mirabili placatus attenderit, corrigit: quos propitius intuetur, emendat. Sequitur, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem. Aliud sacramentum tangitur Veteris Testamenti. Nam sicut Moysi datum fuerat per virgam miracula facere , ita illi praeceptum est ut dexteram suam in sinum mitteret, exindeque prolata, leprosa conspecta est. Iussumque illi est, ut iterum manum mitteret in sinum, et statim curata est. Significans quia populus Iudaeorum exiens a Domino Christo immundus fieret; ad eum vero conversus reciperet pristinam sospitatem. Quod factum ideo commemoratur, ut Iudaeorum populum in antiquam redire praediceret sospitatem. Hoc argumentum dicitur ab eventu, quando ad illud supplicatio tendit, ad quod rei ordinem pervenire cognoscit. Sed ne in tali relatione diutius moraretur, ad laudes Domini festinus accedit, ut omnia possibilia dicat illi qui tam ingentia cognoscitur operari.