monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 73, 14
Usquequo, Deus, improperabit inimicus; irritat adversarius nomen tuum in finem? Clamat tanquam qui adiutorem petit, gemit quomodo vulneratus qui medicum quaerit, dicens Domino: Quandiu istas improperationes sustinebis, quas Iudaeus tibi movet incredulus? Non ut eos perderet, quos flendos esse iudicabat, sed ut confessionis beneficio mutaret in melius. Sequitur, irritat adversarius nomen tuum in finem. Hoc exponit quod superius dixit. Tandiu Dominus murmurationes patitur perfidorum, donec adversarios suos ad confessionem sui nominis miseratus adducat. Ille enim potens est sic corrigere derogantes, ut qui prius mortifere locuti sunt, postea praedicare salutariter audiantur. Irritat enim a canibus tractum est, quorum latratibus R littera plurimum sonat. In finem significat mundi vesperam, quando gens Iudaeorum pro maxima parte creditura est.