monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 73, 13
Signa nostra non vidimus , iam non est propheta: et nos non cognoscet amplius. Dementissimi hominum qui talia sibi putabant post reatum signa posse praestari, qualia videbantur ante culpam tam immanissimam promereri. Veniebat utique illis in animum quantas gentes patres eorum Domino iuvante prostraverint, quae regna momentanea concertatione subdiderint; et in reatu maximo constituti, ipsa sibi subtracta dicebant signa, quae patribus suis tunc devotis noverant esse collata. Sequitur, iam non est propheta: et nos non cognoscet amplius. Adhuc ipsa sunt verba desperantium Iudaeorum. Nam quoties antiquis temporibus Israelitae aliqua calamitate premebantur, euntes ad prophetas instruebantur ab eis iussu Domini quid facere debuissent; quibus tamen eorum duritia obedire contemnebat. Sed cum eos completo adventu Domini non haberent, dicebant a Domino se fuisse derelictos, quando eos, per quos admoneri consueverant, non videbant. De talibus enim scriptum est: Peccator, cum venerit in profundum malorum, spernit . Haec omnia dici non potuerunt, nisi a populo Iudaeorum, quia Romanis ista contraria erant, qui tunc nefandis idolis serviebant. Revera Asaph intelligens et sanctitate praecipuus fudit pro Iudaeis mirabilem supplicationem. Sed ne inclementia Divinitatis putaretur, quod pro ipsis non probatur auditus, subiunxit culpas desperationesque Iudaeorum; ut debitas ultiones susceperint merito, in quibus nulla fuit inter tam multa crimina congrua poenitudo.