monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 73, 12
Dixerunt in corde suo cognatio eorum inter se: Venite comprimamus omnes solemnitates Domini a terra. Potuissent mala superius enumerata misericordiam Domini commovere, nisi adhuc fuisset in Iudaeis obstinata superbia. Nam licet talia perpessi sint, a blasphemiis eorum animus non recessit. Dixerunt enim in corde suo. Et ne pauci viderentur esse, addidit, cognatio eorum inter se; ut impoenitenti cordi merito non fuerit suspensa calamitas. Sequitur, Venite, comprimamus omnes solemnitates Domini a terra. Hic verba referuntur irascentium Iudaeorum, quoniam viderant eversam civitatem suam, et Dei sanctuaria profanata, insipienter et furiose dixerunt: Abiiciamus legem Domini, qui nos vindicare contempsit: non aestimantes multo eos graviora potuisse mereri, qui crucifigere nisi sunt Dominum Christum. Talia enim Asaph ex sua persona dicere non poterat, quem praemissus tituli intellectus ornabat.