monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 73, 11
Incenderunt igni sanctuarium tuum; in terro polluerunt tabernaculum nominis tui. Crescit dolor, ubi calamitas eversionis augetur. Potuit enim bipennis et ascia sola ligna concidere, sed ad postremum ignem contigit omnia simul devorare. Sed quid, rogo, de privatis domibus fieri potuit, ubi furor hostilis sanctuario Domini non pepercit? Quod autem dicit, igni incenderunt, in saecularibus litteris schema dicitur pleonasmos, ubi et superfluum aliquid poni fas est. In Scripturis vero divinis (ut mihi videtur) haec figura non convenit, ubi totum utile, totum necessarium, totum que perfectum est; sed magis per hunc modum locutionis dictum debemus advertere, sicut usu dicimus: Auribus meis audivi, oculis meis vidi; cum tamen nec alienis videre oculis, nec auribus audire possit extraneis. Sequitur, in terra polluerunt tabernaculum nominis tui. Tabernaculum nominis eius, templum fuit quod Salomon mirabili aedificatione construxit, in cuius dedicatione orans ait: Ego autem aedificavi domum nomini eius , et caetera. Istud ergo tabernaculum quod visitabat virtus coelestis, manus polluit vastatoris, et usque in terram deduxit culmina, quae ad laudem Domini probabantur esse constructa. Et nota quod in his quatuor versibus schema illud nobilissimum ponitur auxesis, quae Latine augmentum nuncupatur. Crescit enim subinde atrocitas facti, ut tam immaniter excedentibus ab omnipotenti Iudice debeat obviari. Quod sive in laudibus, sive in vituperationibus utiliter nimis ac decenter apponitur, sicut fecit Apostolus dicens: Scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit , etc.