monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.63 > Ioannes, 4 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 73, 10
Sicut in via super summum: quasi in silva lignorum securibus exciderunt ianuas eius in idipsum: bipenni et ascia deiecerunt eam. Quantum plus inimicorum contemptus exprimitur, tantum venire vindicta celerius postulatur. Nam in his duobus versiculis dolentis animus vehementer ostenditur, ut dicat, sic posuerunt signa sua in templo tuo, quemadmodum solent statuae principum in plateis per loca edita collocari, ut viantium memoria visis talibus instruatur. Quid enim exsecrabilius quam ut hoc auderent facere in penetralibus templi, quod a sacrilegis praesumitur in plateis? Sequitur alia comparationis miseranda conquestio, ut ita dicat ianuas illas templi reverendissimi securibus comminutas, quemadmodum excisoribus lignorum silvae solent praebere licentiam, ubi nullus custos, nullus contrarius invenitur. Antiqui autem ianuas a Iano dictas esse voluerunt, quod per ipsum anni (ut putabant) praeberetur ingressus. Addidit quoque, in idipsum, in templo scilicet, ut facti qualitas de loci reverentia plus doleret. Sequitur, bipenni et ascia deiecerunt eum. Bipennis est in plagas lignorum ferrum ab utraque parte formatum, quod in excidendis trabibus competenter aptatur. Dicta est autem ab eo quod bis acuta sit. Pinnum enim antiqui acutum dicebant. Ascia, id est ferrum in obunci nasi more curvatum, per quam manus artificis diligentius persequitur quod constat minutius abscidendum. Ergo ut civitatem illam ostendat funditus fuisse vastatam, per haec instrumenta fabrilia, et magnas res simul et parvissimas dicit esse deiectas. Quidquid enim aut bipennis excidere, aut ascia persequi potuit, manus truculenta deiecit. Quo loco ad exprimendum dolorem prophetae, Ieremiae sensus ille ponendus est: Videte si est dolor secundum dolorem meum qui factus est mihi. Dedit me Dominus in manibus, et non potero stare .