monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 73, 9
Et gloriati sunt qui oderunt te in medio atrio tuo; posuerunt signa sua signa, et non cognoverunt. Hinc iam per contemptum sacratissimi templi maior in praesumentes crescit invidia; ut ipsam quodammodo Divinitatem contempsisse videatur, quando sanctae religionis violator arguitur. Sed cum omne scelus debeat subsequi poenitudo, hic positum est, gloriati sunt, ut non solum peccasse, sed ipsum quoque malum ad gloriam suam traxisse viderentur. Addidit etiam, qui te oderunt, ut patienter non debeat sustineri, quod ab inimicis cognoscitur perpetratum. Sequitur, in medio atrio tuo. Hoc ad magnum contemptum pertinet exprimendum, ut non in extremo aliquo loco, sed in medio atrio, sacrilegium commisisse dicantur. Quod autem addidit, signa sua signa; et non cognoverunt, scilicet aquilas, dracones, caeteraque quibus in praelio uti solebat Romanus exercitus; aut certe statuas monimenta victoriae, quas imperatores supra fornices portarum in suis laudibus erigebant. Sequitur etiam cum dolore dictum, signa; ut ipsa repetitio ad vindictam celerem iustum Iudicem commoveret. Quae figura dicitur epembasis, quoties ad auxesim faciendam de vicino eadem verba geminantur, ostendens quia humanis est viribus applicatum, quod divina fuerat dispensatione permissum. Nam ut hunc sensum intelligas esse conceptum, intulit, et non cognoverunt. Quod si cognovissent, tibi utique reddidissent sacrificia; non autem elegissent ad daemonum redire culturas. Quae captivitas vel ruina longis post temporibus facta est, quam cognoscitur esse prophetata. Tunc enim quando ista dicebantur, templum adhuc Ierosolymis non erat constitutum, quippe quod a Salomone filio ipsius legitur fabricatum. Unde revera coelestis prophetiae magna virtus apparuit, ut ante ipsius eversio praediceretur quam eius constructio provenire potuisset.