monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 73, 8
Eleva manum tuam in superbiam eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sanctis tuis! Haec verba non sunt irati, sed remedium magis correctionis optantis. Praevaluit revera Israelitae petitio. Ubi enim amplius religionis Christianae cultus effloruit quam in Romana urbe, quae prae caeteris terris superstitiones sibi ante gentium vindicavit? Elevata est ergo in ipsis potentia Domini, quando superbiam eorum humilitatis gratia commutavit, perducens eos in finem, id est ad Dominum Salvatorem. Quanta enim nefandissima illic sunt signa templorum! Quot Ecclesiarum coelestium et beatorum martyrum dona micuerunt! Ut utrisque conspectis, revera potentia intelligatur Domini Christi, qui ex tam superstitiosa plebe reddidit sanctissimam civitatem. Sequitur, quanta malignatus est inimicus in sanctis tuis! Inimicus significat populum Romanorum, qui illo tempore (sicut dictum est) insignis idolorum cultor habebatur. Qui malignatus est in locis sanctis eius, quando sacerdotes totaque ministeria templi in praedam missa patuerunt, cunctaque gens Hebraeorum aut gladio subiacuit, aut captivitati subiugata servivit. Hoc enim nimis acerrimum bellum Iosephi Historia septem libris celebrata describit.