monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 73, 7
Memento congregationis tuae, quam creasti ab initio: liberasti virgam haereditatis tuae, montis Sion, in quo habitasti. Intuere sollicite quot modis benevolentiam Iudicis quaerat, ut oratorum argumenta hinc invenias fuisse progressa. Praestita enim dona numerantur, ut ad beneficia consueta animus boni Iudicis invitetur. Quapropter rogat ut sua potius beneficia in eis, quam eorum considerare velit errata. Congregatio enim Iudaeorum evidenter ipso adiuvante praevaluit, cum eos sub Aegyptio populo crescere faciebat, et quando placuit miraculis insignibus liberare dignatus est. Nam cum omnes creet atque disponat, Iudaeos quasi specialiter creasse dicitur, quibus et legem dedit, et prophetas contulit, et miracula magna concessit. Ab initio dixit, fidei scilicet culturaeque prolatae, quam per Moysen populus accepit Hebraeus. Sequitur, liberasti virgam haereditatis tuae. Haereditas Domini fuit populus Iudaeorum, quandiu ei puro animo serviebat. Hanc haereditatem virgam appellavit propter Moysen famulum eius, cui iussum est per virgam magnalia facere, ut divina fortitudine roborati, de terra Aegypti egrederentur intrepidi. Per hanc enim virgam Pharaonis est quassata duritia, per eam maris Rubri fluenta divisa sunt, per ipsam de sicco lapide flumina manaverunt; et merito haereditas ista vocata est virga, quae tanta valuit implere miracula. Haec ideo in commemorationem venit, ut per eam quanta praestitisset ostenderet. Addidit quoque cumulum perfectionis insignem, id est montis Sion, in quo habitasti. Illa enim quae praecessere miracula usque ad montis huius munera pervenerunt. Dubium quippe non est omnia Veteris Testamenti ideo fuisse facta, ut Novi veritas promissa sequeretur. Nam quod dicit, montis Sion, in quo habitasti, Ierosolymam utique significat civitatem, in qua Israeliticus populus insidebat, ubi habitasse declarat Christi Domini praesentiam corporalem, ut haec loca non sineret incurrere teterrimam vastitatem, in quibus humanis oculis apparere dignatus est. Fulgens plane terra miraculis, dominica visitatione venerabilis, ubi datum est oculis carnalibus videre, quod est summa beatitudo vel credere. Quod argumentum dicitur a laude rei laesae; ut tanto plus hostibus cresceret invidia, quanto loca sancta fuerant eorum praesumptione vastanda.