monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 73, 6
Utquid, Deus, repulisti in finem? iratus est furor tuus super oves gregis tui. Introducitur populus Iudaeorum Deo supplicans, ut averteret ab Israeliticis quod imminebat exitium. Utquid? quaerentis est, non imputantis. Merito enim territus quaerebat cur sanctuarium Domini passurum esset nefandissimam vastitatem; timens ne, quia permissa est templi vastatio, Iudaicus quoque populus funditus interiret. Nam quis iam reservari creditur, quando sanctis locis reverentia non habetur? Repulisti, abiecisti est, quasi alienos a tua defensione fecisti. In finem, hic interitum significat et captivitatem, quam Ierusalem temporibus Vespasiani atque Titi principum a Romanis legitur pertulisse. Sequitur, Iratus est furor tuus super oves gregis tui. Oves dicit populum Iudaeorum, ut nominatus grex pii Pastoris misericordiam commoveret. Addidit tui, quia semper in eis temperantius vindicamus, quos aliquando nostros fuisse meminimus.