monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.457 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 73, 4
Israelitarum populus, qui figuram continet devotissimae Synagogae, per totum loquitur psalmum. In prima sectione deplorat cur traditi fuerint gentibus, ita ut sanctuarium Domini inimicorum profanasset audacia, memorans quorumdam Iudaeorum cor impoenitens Domini provocasse censuram; ex quibus tamen in fine saeculi convertendos esse prophetat. Secunda dicit, adventu Christi superstitiones et iniquitates hominum fuisse destructas: enumerans diversa eum fecisse magnalia, inter quae petit ut Iudaeis errantibus subveniret. Tertia sectione rogat ut memor promissionum suarum ab interitu semen eripiat Abrahae, et ad ipsum ascendat superbia Romanorum qui se immaniter (ms. A., F., se inaniter] extulerunt. Quem psalmum sollicitis mentibus audiamus; est enim in excidii Ierosolymitani lamentatione mirabilis.