monumenta.ch > Hieronymus > Matthaeus, 18 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 73, 2
Intellectus significat inspectionem divinam, quam psalmus iste studio pietatis omnimodis intuetur. Asaph (sicut saepe iam dictum est) in interpretatur Congregatio, quae nunc vocatur Ecclesia. Ista futuras clades civitatis Ierusalem miseranda lamentatione deplorat. Mira pietas, stupenda clementia, malum futurum praesentem sibi facere planctum; et sic dolere ventura, quasi iam probentur esse suscepta! Quod genus dictionis charitate plenum, proximique dilectione compunctum et in hoc psalmo, et in septuagesimo octavo, et in centesimo trigesimo sexto reperies fuisse cantatum. Scire autem debemus quid intersit inter poenitentes et lamentantes, quoniam sunt tristes lacrymae utrisque communes. Poenitentes pro suis peccatis, aut pro generalitatis excessibus rogant; ut Dominus delicta dimittat, ne puniat errata cum iudicat. Lamentantes vero pietatis intuitu deflent civitatis ruinas, et interitum suorum civium, quem aut iam passi, aut certe passuri sunt. Unde monet Apostolus charitatem proximi persuadens, Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus . Respiciamus nunc ordinem ipsum positionemque psalmorum. Septuagesimus primus psalmus promisit incarnationem Domini esse venturam. In septuagesimo secundo, postpositis erroribus, Asaph elegit quid sequatur. In praesenti autem civitatis subversio deploratur; ut durissimus animus Iudaeorum vel ipsius civitatis suae calamitatibus terreretur. Totum fecit Medicus bonus, si sanitatem recipere voluisset aegrotus. Meminerimus autem quod ecclesiastica tradit auctoritas his diebus vastatam Ierusalem, quando Christum Dominum crucifixit plebs crudelissima Iudaeorum; ut non sit dubium quod temporis malum receperit praesumptionis excessus. Nunc ad reliqua transeamus.