monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 72, 33
Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Deo spem meam: ut annuntiem omnes laudes tuas in portis filiae Sion. Ecce declaratus est sensus ille quem diximus: quia licet prava se cogitatione polluerit, tamen a cultura Domini non recessit. Dicit enim, bonum sibi esse adhaerere Domino. Is enim Divinitati adhaeret qui se illi vera fide atque operum probitate coniungit. Nam sicut impios dicit elongatos, ita se Domino adhaerere profitetur; ut illis contraria faciendo, disparem vicissitudinem remunerationis inveniat. Sequitur, ponere in Deo spem meam. Exponit verbum quod superius dixit. Ille enim adhaeret Deo qui spem suam ponit in Domino: quia nihil potest esse beatius quam illi omnia committere, qui novit suis cultoribus congrue profutura praestare. Addidit, ut annuntiem omnes laudes tuas in portis filiae Sion. Sion frequenter diximus montem esse Ierosolymis constitutum, qui nostra lingua speculatio interpretatur. Istius ergo contemplationis filiam, catholicam constat esse Ecclesiam, ubi revera laudes Domino reddit, qui pura mente crediderit. In portis, ipsum ingressum Christianitatis mavult intelligi, quando ad veram fidem percipiendam populus novae regenerationis adducitur.