monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 72, 32
Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Illorum memor est de quibus superius dixit: Subito defecerunt; perierunt propter iniquitatem suam. Illi enim se elongaverunt ab eo, qui idolis servientes, Deo vero nullam reverentiam reddiderunt. Iste enim credens Deo paulisper recesserat, ut rediret, quando, sicut saepe dictum est, cogitationes pravas de peccatorum felicitate contraxerat. Sequitur, perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Fornicari est a Domino, quando adulterinis cogitationibus ab eius amore casto deviamus, et luxuriam saeculi praeponentes praeceptorum coelestium non recipimus disciplinam. Quod illos facere manifestum est, qui culturas idolorum vanasque superstitiones impietatis affectant; et quidquid postremo contra catholicam fidem creditur, pollutis sensibus fornicatur.