monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 72, 31
Defecit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in saecula. Defectus dictus est, quoniam deest illi effectus. Et iure cogitatio carnalis defecerat, quae se errasse noscebat. Sed illi confitetur, cui culpam revelare remedium est: delicta confiteri securitas. Et nota quod in uno versu, cor et in bono ponitur et in malo. Defecit cor, utique mala cogitatio. Deus cordis, bonum intellectum significat, cum se errasse salubriter sentiebat. Illud quoque notandum est, quod frequenter Scriptura divina de corporis istiusmodi parte dicit emanare consilia; sicut scriptum est: De corde hominis procedunt cogitationes malae . Quamvis aliqui dicant in cerebro esse sapientiae sedem. Sed illi potius dicenti de corde nostro credendum est, qui corda nostra formavit. Sequitur, et pars mea Deus in saecula. Illius hominis pars Deus est, qui se maiestati ipsius et credulitate consociat, et probabili actione commendat. In saecula vero quod addidit, semper se ipsi adhaerere promisit. Quod revera perfectorum est nunquam ab illo velle discedere, sine quo contingit semper errare.