monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 72, 30
Quid enim mihi restat in coelo, et a te quid volui super terram? Postquam dixit quemadmodum a pravo sensu voluntate Domini fuerit absolutus, ad quartum venit ingressum: ubi iam bona misericordiae ipsius liberatus enumerat. Nam cum dicit, Quid restat in coelo, subaudiendum est, quid amplius petam, id est, quam quod mundo daturus es? Beneficium scilicet sanctae incarnationis tuae; ut Deus homo ex duabus et in duabus naturis distinctis atque perfectis unus Christus appareat, et damnatum lege peccati per gratiam redemptionis absolvat. Increpative autem contra se dicit quod sequitur, et a te quid volui super terram? quasi diceret: Ego veritatis ignarus, qualia super terram sperabam, ut peccatorum bona cuperem habere communia, cum tu beneficia parares in aeternitate mansura? Istae sunt potius divitiae quas salubriter cupere debeamus; ista felicitas de qua se Christianus gaudeat esse locupletem; ut sit pauper in hoc saeculo, dives in coelo.