monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 72, 29
In voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me. Hic quoque gratia Domini significatur, qua redemit peccatores. Non enim dixit, meritis meis, sed voluntate tua deduxisti me; ad intellectum scilicet saluberrimum, ad quem post mortiferas cogitationes tanquam de loco sepulcri, Domino vivificante, reversus est. Sequitur, et cum gloria assumpsisti me. Hic denuntiat Domini incarnationem futuram, in qua hominem assumere pietate sua dignatus est. Quid enim mirabilius quam mortalem naturam incarnatione Verbi ad Patris dexteram collocatam, et eam vivos et mortuos iudicaturam, quae post delictum primi hominis diabolicis tentationibus subiacebat? Unde etiam probatissime atque expresse Ioannes Constantinopolitanus episcopus ait (In homil. de Ascens.): Cognoscamus quae natura est, cui dixit: Esto meae particeps sedis; illa natura quae audivit: Terra es et in terram ibis .