monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 72, 28
Et ego semper tecum; tenuisti manum dexteram meam. Cum dicit, Et ego semper tecum, ostendit se ab idolis alienum auctori Domino pura mente credidisse. Sed in hoc errabat, quia de peccatorum felicitate Domini iudicia discernere nesciebat. Quapropter hic distinctio plena ponenda est, quoniam est completa sententia. Sequitur, tenuisti manum dexteram meam. Dixit, tenuisti manum; et ne putares sinistram (quia et ipsa pars habet corporis manum), addidit, dexteram meam. Cuius enim haec pars a Domino tenetur, semper absolvitur atque liberatur; sicut Petro mergenti dexteram tenuit Dominus, eumque fecit elementum liquidum fixo calcare vestigio.