monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 72, 27
Et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi; ut iumentum factus sum apud te. Merito ad nihilum redactus fuerat, qui talibus desideriis inhaerebat, ut peccatoribus invidendo, auctori suo facere videretur iniuriam. Ad nihilum enim pervenit qui fructu verae intelligentiae vacuatus agnoscitur. Et hoc quoque nescisse se dicit. Ipsa est enim profunda ignorantia nescire quod pecces: unde in alio psalmo dictum est: Delicta quis intelligit ? Sequitur, ut iumentum factus sum apud te. Iure se iumentum dicit, quem carnalis aemulatio quasi irrationabile animal insidebat. Apud Deum enim in vice sunt pecudum, qui eius praeceptis resistunt, et aliud sentire volunt quam sanctis regulis continetur; sicut in alio psalmo dictum est: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus .