monumenta.ch > Cassiodorus > 73 > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 72, 26
Quia delectatum est cor meum, et renes mei resoluti sunt. Superius prophetavit impios a regno Domini submovendos, nunc causam reddit quia per ipsos factum fuerat, ut cor eius noxia delectatione mundanis felicitatibus invideret. Unde apparet gravissimum esse peccatum, quando aliquis occasionem praebuerit unde alterius conscientia polluatur; sicut nec illa res parva est, quae iuvante Domino bonis praestat exemplum. Addidit, et renes mei resoluti sunt. Renes frequenter diximus pro mentis constantia poni. Nam sicut isti corpus continent, ita animae stabilitatem et illa custodit. Renes ergo suos dixit esse resolutos, quia mundanarum rerum felicitatem incauta voluntate quaesierat.