monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 72, 25
Velut somnium exsurgentis, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. Pulchra comparatio. Talem dicit esse felicitatem malorum, quale somnium evigilantium. Praestigiis enim quibusdam elusi, frequenter ad illa nos pervenire somniamus, quae nimia cupiditate perquirimus. Pauper enim subito dives efficitur, criminosus honorabilis invenitur, fruitur alter optato coniugio, nonnullus desiderato potitur imperio. Et his omnibus subito derelictis, patentibus oculis non respicimus, quae clauso lumine cernebamus. Ecce illa admiranda felicitas impiorum pervenit ad somnium. Sic enim iam mortui divitias possidere non possunt, sicut evigilantes sua gaudia perdiderunt. In hoc autem commate distinctio plena figenda est, quoniam de superioribus pendet. Sequitur, Domine, in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges. Hic iam dicit quemadmodum in illa Ierusalem coelesti impii divinis non possint apparere conspectibus; sed sicut in isto saeculo imaginem in se Domini polluerunt, ita in illa futura patria eorum effigies non videbitur, qui in gehennae sequestratione mittendi sunt. Peribit ergo imago, quando se eis ipsa veritas alienata subtraxerit; nec similitudinem retinere possunt, de cuius beatitudine nil habebunt. Imago enim est alicuius rei existentis similitudo formata.