monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13 > csg48.299 > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 72, 24
Quomodo facti sunt in desolationem! subito defecerunt; perierunt propter iniquitatem suam. Quomodo admirantis est, ut subito desolatus appareat, qui tanta felicitate pollebat. Desolatus, utique desertus ab illis rebus quae eum tanquam numerosa familia circuibant. Hoc enim contingere malis posse non dubium est, quando debitum pavendae mortis incurrunt. Sequitur, subito defecerunt. Exponit etiam quemadmodum ad desolationem pervenerint, qui prius felicia malis evenisse mirabantur. Nam quod dicit, subito defecerunt, significat repentinae mortis adventum. Et ne illos crederes communiter mori, addidit, perierunt propter iniquitatem suam: quia mali sic in hoc saeculo deficiunt, ut tamen iterum in illa damnatione perpetua clade moriantur.