monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 72, 23
Verumtamen propter dolos posuisti eis mala; deiecisti eos dum allevarentur. Asaph venit ad tertium membrum, ubi peccatorum commemorat ultiones, quas superius eis dixerat in futurum graviter infligendas. Et ne omnino in mundo mali putarentur immunes, aut scelera sua crederentur habere modis omnibus impunita, dicit: Posuisti eis mala; ut quamvis mundana felicitate potiantur, reatum in se gestent, qui non potest deserere omnino criminosos. Nam tales etiam hic frequenter incurrunt ruinas, quas eorum vel suspicio non habebat. Sequitur, deiecisti eos dum allevarentur. Deiecisti dum dicit, ex alto significavit elisos. Et ut hoc intelligeres, addidit, dum allevarentur, id est, dum in cothurnum superbiae amplitudine ruinosa conscenderent. Et perpende quia ipsum tempus elevationis significat quod ruinae. Non enim dixit, postquam elevati sunt; sed, dum allevarentur, quorum erigi cadere est, et sublevare demersio: quoniam ad illam summitatem tendunt, quae subita praecipitatione dissolvitur; sicut iam et in alio psalmo dictum est: Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani: et transivi, et ecce non erat , et reliqua.