monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10 > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 72, 22
Donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima eorum. Advertit aliquando Asaph, quod intelligere festinabat. Repetit enim praedictae quaestionis aliter veritatem se non potuisse cognoscere, nisi legem divinam, quod est sanctuarium Dei, contuens, intelligeret novissima peccatorum: quoniam in futuro iudicio felicitas humana damnabitur, quae hic ad tempus florere monstratur. Quo remedio haesitatio cuncta sublata est, quia non debet pius animus offendi, cum se magis rebus talibus sentiat edoceri. Quod genus orationis dicitur deliberativum, quando et partes ponuntur, quae nos dubios reddunt, et eligitur sententia, quae et utilitati conveniat et decori. Dixit enim quod eis scrupulum commovebat: Si dicebam, Narrabo sic. Occurrebat utique illa foeda varietas: Ecce natio filiorum tuorum, cui disposui. Ad postrenum eligitur sententia quae cuncta salvaret: Hoc labor est ante me, donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima eorum. Sic deliberativum genus partibus suis regulari observatione completum est. Sciendum est sane de topicis omnia quidem argumenta procedere; sed quando generaliter dicuntur, 247, ad dialecticos pertinent; quando autem particulatim et specialiter exprimuntur, oratoribus convenire non dubium est.