monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 72, 21
Existimabam ut cognoscerem, hoc labor est ante me. Primus gradus est scientiae, quando coeperimus intelligere minime nosse, quod ante nos scire putabamus. Prius enim persuaserat sibi Deum non curare mortalia, quoniam peccatores videbat divitias possidere; modo autem existimat esse quaerendum, ut veritatem rei mereatur agnoscere. Constat ergo repudiatum priorem sensum, quando alter ut agnoscatur exquiritur. Sequitur, hoc labor est ante me. Revera aestuanti laboriosum erat tantam rem lucida veritate cognoscere; ut et prosperitates peccatorum despiceret, et Domini patientiam veritatis ipsius consideratione laudaret. Ante me, quod dixit, fortitudinem difficultatis ostendit. Quis enim molem istam ignorantiae, nisi per gratiam possit Divinitatis irrumpere? Sicut et in alio psalmo legitur: Et in Deo meo transgrediar murum .