monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 72, 18
Et dixi: Ergo sine causa iustificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas? Asaph se quoque fatuis cogitationibus profitetur illusum; sicut superius dixit: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei; ut cum se profitetur talia repudiasse, in nostris sensibus pravas cogitationes non sinat ullatenus introire. Quapropter increpative pronuntiandum est: Ergo sine causa iustificavi cor meum? quasi inani spe aliquis se putet elusum, si in hoc sibi mundo fructum iustitiae non sentiat esse collatum. Causa enim a casu dicta est, quod saepe bona sit, saepe mala. Hoc genus causae ab oratoribus anceps dicitur, quod maxime in deliberationibus provenit, quando dubius est animus quid sequatur. Addidit, et lavi inter innocentes manus meas. Adhuc hoc ipsum quod coepit exsequitur. Ac si diceret: Quid mihi profuit probabili me conversatione tractasse, si divitias possident qui vitia non relinquunt? Lavat enim inter innocentes manus suas qui pias operationes laudabili peragit instituto. Nam Pilatus non lavit inter innocentes manus suas quando flagellatum Dominum cruci tradidit affigendum.