monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 72, 17
Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Proditum est quod insipientium corda fatigabat, quorum ratiocinatio est sine ratione, tractatus sine consilio, cogitatio sine sapore; ut ideo non putaret Deum sciisse quod agitur, quia peccatores divitias possidebant; quasi illis iustis ac fidelibus talia sit pollicitus, et non magis pauperes in mundo esse voluit, quibus coelorum regna promisit.