monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 72, 16
Et dixerunt: Quomodo scivit Deus: et si est scientia in Excelso? Illos quos superius reversos esse memoravit, nunc ex qua cogitatione transeant evidenter exponit; ut Domini misericordia declaretur, qui de blasphemis facit iustos, et de insipientibus populi prudentes efficit ac devotos. Dubitaverunt enim sciisse Deum tot mala sceleratissimos commisisse, quibus videbant omnia mundi secunda provenire: nescientes poenas eos graviores incurrere, qui tandiu exspectati, in sua probati sunt obstinatione mansisse; sicut et nonagesimus tertius psalmus dicit de talibus: Et dixerunt: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Iacob . Sequitur, et si est scientia in Excelso? Blasphemus iste sensus est, et in insipienti voluntate conceptus, dubitasse scientiam esse in eo qui sapientiam humano donat ingenio, qui et angelos ipsos, et potestates coelorum providentiae luce locupletat. Scitus enim dictus est, quasi scire citus. Unde supra memoratus psalmus dicit: Qui plantavit aurem non audiet, qui finxit oculum non considerat, qui corripit gentes non arguet ?