monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 72, 15
Ideo revertetur huc populus meus, et dies pleni invenientur in eis. Postquam malorum licentiam descripsit et consuetudines pessimorum, nunc veniens ad secundam partem, ad viam veritatis ideo reversurum populum dicit, quoniam Domini illuminatione complendus est. Sed quia illos reversos dicimus qui de locis patrioticis exierunt, congruum est illos populos hic advertere, qui aliquando in accepta Domini lege manserunt, sed per varia desideria mundana dispersi sunt, et iterum correcti ad Domini praecepta redierunt. Quapropter Asaph hunc populum ad se rediisse dicit, qui ad agnitionem veritatis, Domino praestante, reversus est. Sequitur, et dies pleni invenientur in eis. Dies pleni sunt, quando Christus Dominus in plenitudine temporis, quam prophetae cecinerunt, advenire dignatus est; sicut Apostolus dicit: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum . Tunc ergo dies pleni Iudaicum populum perfidia sua vacuatum repererunt, quando inter eos aliqui corde revelato Christum Dominum conspicere meruerunt.