monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 72, 14
Posuerunt in coelo os suum, et lingua eorum transivit super terram. Ponit in coelo os suum qui Iovem, Mercurium, caeteraque portenta quae numina Deo putat esse similia. Ponit etiam in coelo os suum qui res humanas tyrannica voluntate transgressus, malorum suorum nullum fore putat ultorem; sed potius superba iniquitate subiectus, Deum credit non cognoscere quod differt in tempore vindicare. Sequitur, et lingua eorum transivit super terram. Super terram utique transeunt, qui ultra mensuram humanitatis loquuntur; et dum sint ipsi imbecillitate fragiles, tenere se immortales aestimant dignitates.