monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 72, 12
Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in dispositionem cordis. Ex macie provenit malitia, quando scelus aliquod quisquam mundanis opibus desolatus excogitat. Ex adipe autem procedit iniquitas, quando hi qui affluentia praesentis saeculi, Domino praestante, repleti sunt, quidquam in divinam detractionem delinquunt. Pingue est enim validumque peccatum, quod arbitrio magis quam necessitate committitur. Nam ut exaggeraretur culpa, in abundantia rerum eos magis dicit deliquisse, quam aliquod scelus inopiae excusatione cogitasse. Addidit, transierunt in dispositionem cordis. Transierunt, quasi a rectis semitis erraverunt. Nam hodieque sic dicimus: Transivit nos, quando ab aliqua veritate sensus noster erraverit. Peccatores enim, in dispositionem cordis transierunt, id est erraverunt, quando sorte teterrima rationabiles homines insensatis idolis serviebant.