monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 72, 11
Ideo tenuit eos superbia eorum; operti sunt iniquitate et impietate sua. Intendamus quo pervenerit peccatorum resoluta securitas, et desinamus illorum gaudiis invidere, quos in foveam cognoscimus irruisse. Malorum quippe libertas confert absolute superbiam, dum contemptum semper nutrit impunita protervitas, et subiectum se malis esse non credit, qui nihil quod obviare possit expaverit. Tenuit autem dixit, id est, quasi quibusdam manibus apprehendit, ut elabi nequeant, cum iam tenentur astricti. Superbia eorum dixit, quae revera diaboli est; ipso enim auctore hoc facinus exstitit, quod eum aeterna cruciatione damnavit. Sequitur, operti sunt iniquitate et impietate sua. Si dixisset amicti, esset illis forsitan vel liberum caput; sed cum dicit opertos, totos eos intelligamus esse demersos. Iniquitas enim potest esse mediocris; sed addidit impietatem, quae malorum omnium probatur extrema. Et considera quoniam hic versus et subsequentes malorum scelera moresque describunt.