monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 72, 10
In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Homines hic sanctos viros intelligamus, qui et labores in hoc saeculo sustinent, et diversarum afflictionum flagella patiuntur, ut correcti ad Dominum redire mereantur. Istud peccatoribus obstinatis non provenit, quod ad salutem datur devotis. Si vero dictum contra spirituales nequitias aestimamus, potest de ipsis convenienter adverti, qui in hoc mundo sceleribus suis congruas non recipiunt ultiones. Nec cum hominibus flagellantur, qui cum sequacibus suis divina iussione damnandi sunt. Tribulatio siquidem istius saeculi fidelibus votiva correctio est, quam impii non accipiunt, quoniam a futuris muneribus arcebuntur.