monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 72, 8
Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns. Secuta est causa cur gressus eius viderentur effundi, quia peccatoribus sic fuit invidus, ut eos graviter ferret quietos. O incongruum zelum invidere perituris, et eos putare felices, quos aeterna certum est damnatione percelli. Sequitur, pacem peccatorum videns. Revera quia pax ista non intelligitur, sed videtur, aspectus nostros eludens, sed in sua nece grandescens. Nam cum peccatores videntur locupletos, multisque dominari populis, et in mundo non esse quod timeant, putantur habere pacem; sed pax ista cum conscientia semper litigat, rixatur intrinsecus; et cum hostem non habeat, secum ipsa decertat.