monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 72, 7
Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei. Ut intelligeres sanctum virum contra se superiorem protulisse sententiam, quod familiare semper est iustis, suum profitetur errorem; ut pene lapsum se diceret, cui administratio Domini irrationabiliter displicebat. Scriptura frequenter per tropologiam appellat pedem arbitrium mentis, quo fixa voluntate consistit. Hunc dicit pene fuisse commotum, quando a vero intellectu eius animus discrepabat. Nam cum dicit, pene, cito se ad viam veritatis rediisse commemorat; ut damnaret errorem qui surripere festinabat. Sequitur, pene effusi sunt gressus mei. Gressus significare diximus actus humanos, quibus per vitae nostrae semitas ambulamus. Ergo gressus isti bonae conversationis pene in aliam partem fuerunt dilapsi, quando sub ingratitudine animi videbantur impiis tanta concedi. Et respice quia pene effusos dicit gressus suos, non lapsos; ut intelligas vigorem mentis nostrae tanquam liquidum elementum dispergi posse, cum a vera cogitatione coeperit discrepare. Unde intelligimus et sanctis viris cogitationes pravas frequenter surripere; sed iterum in sanitatem pristinam eos reverti, quando a semetipsis fuerint celeriter, Domino praestante, correcti.