monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 72, 6
Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde ! Recordatus Asaph, quoniam istius saeculi felicibus invidisset, et usque ad nimiam tristitiam inde pervenerit, quia Dominus peccatores in hoc saeculo florere pateretur, se ipse condemnans eructavit veram suavemque sententiam, dicens: Bonum esse Deum, sed his qui recto sunt corde, id est qui opera eius studio pietatis intelligunt. Unde advertitur pravis distortisque mortalibus dispositionem eius sacrilegis cogitationibus displicere. Sic sanis oculis serenissimus sol refulget, econtra obscurus videtur illis quorum lumina infirmitate detinentur.