monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 72, 4
Sicut diximus, Asaph ex typo Synagogae per totum loquitur psalmum. In prima parte zelasse se dicit felicitatem mundi, pacem contuens peccatorum: admirans cur inimicis Dei et paganis prosperitas tanta provenerit, ut os suum usque ad coelum extollere viderentur. Secunda parte reversurum dicit populum suum ad salubre consilium, et pristinae cogitationis erubescere pravitatem, donec ultima impiorum intelligere atque conspicere mereatur. Tertia parte, propter dolos suos mala impiis provenire testatur, quia sanctos viros felicitate sua scandalizare videbantur, se tamen beneficio Domini de his malis asserit esse liberatum. Quarta dicit, quomodo ad perfectum intellectum, Domino miserante, pervenerit.