monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 72, 2
Dum in titulis superioribus David tantum videatur ascriptus, hic addidit, filii Iesse; scilicet ut illum David patrem Salomonis intelligere debeamus; quod ad personam exprimendam prophetae competenter adiectum est. Haec nona est species definitionis, quam Graeci καθ᾽ ὑποτύπωσιν, Latini per quamdam imaginationem dicunt, quando nominata matre vel patre, ad intelligentiam individuae personae sensus noster adducitur. Congregantur etiam multae res ad personas communiter exprimendas; ut est illud: Socrates filius Sophronisci, cuius mater est Phaenarete, calvus, ventrosus, simus. Haec enim omnia solum Socratem indicare ac definire noscuntur. Sed in hac re tanta ponenda sunt, quanta possunt individui de quo quaeritur, ab omnibus caeteris sequestrare personam. Laudes ergo istius David defecisse dicit; quod nisi perscrutemur, omnino contrarium est, ut in medio pene opere prophetae dicat praeconia defecisse. Sed causam huius dicti ab origine perquiramus. Cum Israeliticus populus de terra Aegypti per miracula humanis oculis apparentia liberaretur, pro collatis beneficiis Deo laudes per sacrificia pecudum, et instrumentorum musicorum consonatione reddebat; quae in figuram facta sunt usque ad plenitudinem temporis quo Christus Dominus adveniret. Istae ergo laudes temporales, quae pro divinis beneficiis reddebantur, defecerunt atque mutatae sunt, quia nunc Ecclesia catholica immolationem corporis et sanguinis Christi, et sanctam peragit psalmodiam. Sequitur, psalmus Asaph. Asaph significare Synagogam Hebraea lingua testatur, quae Dominum quidem colebat; sed videndo florere malos, in pessimas cogitationes inciderat; ex cuius persona in hoc psalmo ipse Asaph loquitur, qui in suo nomine Synagogae continet significationem. De gentilibus enim populis, et de his qui legem Domini susceperunt, multa dicturus est, quae ad emendationem nostram utiliter dicuntur, ne talibus cogitationibus polluamur.