monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 71, 26
Perpendamus, auditores eximii, contra Eutychis et Nestorii bella nefaria olim nobis arma rectae fidei fuisse provisa; ut in duabus naturis verissimis atque perfectis in una persona existere et permanere credatur Deus, Dei Filius, Dominus Iesus Christus: ne ad eos comprimendos laborare possimus, qui tantae auctoritatis robore commonemur. Nam cum utramque naturam in hoc psalmo reperiamus expressam, Eutychis pravum dogma unam naturam defendentis expellitur. Cum vero una persona Christi Domini praedicatur, Nestorii venena damnantur, quia cum hic psalmus duas operationes dicat, unam tamen Domini Christi cognoscitur praedicare personam. Non enim quidquam plurali numero dixit, quia unum Filium credi voluit. Ipse est enim qui ex Patre ante saecula natus est, qui in utero Virginis carnem nostrae mortalitatis assumpsit, homousion Patri secundum divinitatem, homousion quoque nobis secundum humanitatem, invisibilis deitate, factus est humanitate visibilis. Pati homo propter nos dignatus est, per se impassibilis Deus, non summitatem divinitatis imminuens, sed humilitatem carnis exaltans. Hoc sancta prophetia dicit, hoc Evangeliorum frequenter textus insinuat, hoc per totum mundum beata canit Ecclesia, ut a catholica fide ille cognoscatur extraneus, qui tali non fuerit stabilitate fundatus. Memento praeterea quod hic quartus est psalmus ex his quos de duabus naturis locuturos esse praediximus.