monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.333 > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 71, 24
Vers 20. Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum, et in saeculum saeculi; et replebitur maiestate eius omnis terra: fiat, fiat. Superiore versu Deum dicit esse benedictum; secundo nomen maiestatis eius, scilicet quia de Christo dicti sunt Christiani, quod vocabulum totius orbis terminum sacra veneratione complevit. Nam sicut ipse aeternus est, ita et nominis eius praeconia perseverant. Nam quod sequitur, et replebitur maiestate eius omnis terra, sanctos dicit, qui ipsius clarificatione repleti sunt. Terram enim hic omnem fidelem debemus accipere, qualem revera Dominus replere dignatur. Adiecit, fiat, fiat. Optantis est quidem dicere fiat, sed nimium desiderantis ipsum repetere. Quod magis ad mysterium aliquorum psalmorum positum debemus advertere, non (sicut aliquibus visum est) libri unitatem ad multas perducere sectiones. Magnificus psalmus, quem geminata vota secuta sunt; adventus enim Domini omnino debuit desideranter optari.