monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 71, 23
Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia magna solus. Septima vero pars, quae superest, introitur, ubi decursis omnibus Dominus Christus magna exsultatione laudatur. Quando Dominum praedicamus, benedicere quidem illum dicimur, non quod per nos aut sanctificetur, aut crescat; sed cum nos ille sua benedictione sanctificat, tunc et tuitio provenit, et augmenta procedunt. Et qui sit iste dominus per quintam speciem definitionis evidenter insinuat: Deus Israel, id est Deus universae terrae; sicut alius propheta dicit: Qui eruit te, Deus Israel, ipse Deus universae terrae vocabitur . Addidit, qui facit mirabilia magna solus, quia nullo indiget adiutore. Nam licet et angeli et multi iusti miracula faciant, non soli, sed Domino iuvante, perficiunt.