monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3 > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 71, 22
Ante solem permanet nomen eius; et benedicentur in ipso omnes tribus terrae: omnes gentes magnificabunt eum. Ianua sextae partis aperitur, ubi et aeternitas Domini significatur, et terrarum omnium generale servitium. Et ne sanctum Dei Filium temporalem aliquis blasphema cogitatione sentiret, ante omnem creaturam nomen eius permanere professus est, sicut Evangelium dicit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum . Ecce nomen eius quod permanet in aeternum. Nam ut illud Verbum intelligas, quod est positum ante solem, sequitur, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Ibidem, 3). Vides ergo nomen eius exstitisse ante creaturas universas; quippe qui creator est omnium. Nomen enim dictum est, quod notam rem faciat. Hic solem pro omnibus creaturis ponit, quia conspectibus nostris gratior elucescit. Haec est enim species schematis synecdoche, quae significat a parte totum. Sequitur, benedicentur in ipso omnes tribus terrae. In ipso, Domino Christo dicit; sicut et Abrahae dictum est: In semine tuo benedicentur omnes tribus terrae . Et quia tribus nominavit, ne hoc de paucis gentibus intelligere potuisses, quae sub hoc nomine populum habuerunt divisum, addidit, omnes gentes magnificabunt eum. Magnificabunt eum dicit, laudabunt utique significat. Nam illum quis potest facere grandiorem, cui omnes virtutes summitatesque deserviunt? Sed illum praedicando nos magnificamur, quia ipsius laude proficimus. Hoc enim ad praeconium Deitatis eius dici nulla potest perversitas diffiteri.