monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 71, 21
Et florebunt de civitate sicut fenum terrae: sit nomen eius benedictum in saecula. Nonnullam videtur facere quaestionem, quia fenum terrae nunc aeternae vitae simile facit, quod frequenter impiis legitur comparatum; quod omnino non debet permovere. Sicut enim dicitur Christus leo, quia potens rex ferarum est; ex alia vero parte diabolus intelligitur leo, quia ferox et truculentus esse dignoscitur; ita et fenum, quia primitivus terrae fructus est, virens atque gratissimus, sanctis Domini non incongrue comparatur: ex illa vero parte qua cito arescit et succiditur, peccatoribus iure similatur. Ita fit ut diversis qualitatibus inspectis, una eademque res aptissime comparetur. Florebunt ergo de civitate iusti, id est de Ecclesia Dei, sicut fenum terrae, cuius non aetas sanctis, sed decora viriditas comparatur. Et inspiciendum quod dicit, de civitate florebunt, non in civitate, quia de ista civitate huius saeculi, in illa florebunt beatitudine sempiterna. Hic enim tribulationibus afficiuntur, ut ibi perpetua gratulatione coronentur. Sequitur, sit nomen eius benedictum in saecula. Postquam descripsit beatitudinem sanctorum, revertitur ad laudem Domini, quo illi beati sunt; ac si diceret: In aeternum glorificetur Deus, qui aeternam gloriam praestaturus agnoscitur.