monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 71, 20
Et erit firmamentum in terra in summis montium; superextolletur super Libanum fructus eius. Summa montium excellentiam significant prophetarum, quos frequenter dicimus accipi debere pro montibus. Firmamentum autem istorum montium est utique Dominus Christus, quoniam quod per illos de ipso praedictum est, eodem veniente constat impletum. Sequitur, superextolletur super Libanum fructus eius. Quia superius sanctos Dei montibus comparavit, et ipse est mons montium; hic electus est mons, cuius fructus comparetur Domino Christo. In Libano siquidem (sicut saepe diximus) cedri nascuntur eximiae, summaque proceritate pollentes. Sed quid potest fructibus Domini simile reperiri, a quo sancti producuntur excelsi? Neque enim tale est, quamvis proceras arbores in quamlibet altitudinem crescere, vel nubila tangere, quale beatos [ad coelestis regni gaudia pervenire.