monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 71, 19
Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae, et adorabunt de ipso semper: tota die benedicent eum. Ecce iam praedictae visionis quintus est modus, ubi praesentiam Domini contulisse dicit fidei votum, et firmamenta terrarum. Nam cum dicit, et vivet, aeternitatem eius maiestatis ostendit; sicut in Veteri Testamento crebro legitur: Vivit Dominus. Vivit ergo non creaturae cuiusquam vita, qua vel angeli potiuntur, sed beatitudine singulari, qua sola Trinitas sancta perfruitur. Sequitur, et dabitur ei de auro Arabiae. Aurum Arabiae prae caeteris terris fertur esse purissimum, et summo splendore pretiosum. Quod bene ad sapientiam refertur, quoniam legimus: Accipite prudentiam sicut argentum, et sapientiam sicut aurum probatum . De ista ergo sapientia quae per aurum Arabiae significatur, dabitur Domino munus, cum ad eum devoti purgatissimo corde pervenerint. Sive magorum munera fortasse significat, quae merito auro Arabiae comparantur, quoniam puritate cordis oblata sunt. Antiqui aureum colorem pulcherrimum vocaverunt; et ideo aurum ab aura dictum esse voluerunt, quod nimis gratissimo colore resplendeat. Nam hodieque aureum dicimus, quod pulchrum volumus aestimare. Sequitur, et adorabunt de ipso semper. Hoc ad humanitatem ipsius constat referri, quando ore proprio quemadmodum oraretur instituit. Notum est enim dominicae orationis beneficium, quo utitur semper Ecclesia, quam sanctissimus Pater Cyprianus Carthaginiensis antistes et martyr, primus exponens, brevitatem illam profundissimam mirabili eloquentiae decore dilatavit. Adiecit, tota die benedicent eum. Tota die, totius vitae nostrae tempus ostendit, quae merito dies dicitur, quia fidelium corda nullis tenebris obcaecantur.