monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 71, 18
Ex usuris et iniquitate liberavit animas eorum, et praeclarum nomen eorum coram ipso. Usurae ab usu appellatae sunt, quae creditae pecuniae semper procurant augmentum. Sic in peccato versantibus usura crescit malorum, quando quod in temporali conversatione delinquunt, in aeterna calamitate recipiunt. Ab istis ergo usuris, vel ab ipsa obligatione peccati liberantur fideles animae, quando per poenitentiam redduntur divinis muneribus absolutae. Sequitur, et praeclarum nomen eorum coram ipso. Revera praeclarum nomen, ut Christiani dicantur, ut de suo Rege resplendeant, et accepta vocabuli dignitate glorientur. Quod tamen Isaias increpans Iudaeos praecinuisse dignoscitur, dicens: Interficiet vos Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio , utique Christianos. Addidit etiam, coram ipso, quoniam ante ipsum et in ipsius regno victuri sunt. Felix praesentia ante Deum semper esse, quem iam non formides offendere. Adde quod tale praemium est illum videre, ad quem nullo modo possit nunc vel ipsa cogitatio pervenire. Sic in istis paucissimis verbis felicitatis illius, quamvis tectum, aliquod tamen nobis designatur indicium.